SILENTIARII

SILENTIARII
SILENTIARII
apud Senecam in Ep. 47. servi fuêre, qui in familia coeterorum servorum murmur cohibebant. Ita quidem Popma, sed Pignorius Praefecturae huius nomenclaturam vel cum Salviano demum, vel paulo ante ipsum, in lucem prodiisse, censet. It autem de illis Salvianus de Provid. Dei l. 4. Pavent quippe Actores, pavent Silentiarios, pavent Procuratores; prope ut inter istos omnes nullorum minus servi sint, quam Dominorum suorum: ab omnibus caeduntur, ab omnibus conteruntur. Quod vero e Seneca affertur, idem Magisterium magis, quam nomenclaturam, indicare ait: Virga enim apud Senec. quâ murmur omne famulorum compescehatur, illi insigne Tricliniarcharum, in ipso Triclinio, vidertur fuisse, extra quod Actoribus seu Dispensatoribus conveniebat. Haec in familia privata: maior dignitas Silentiariorum in aulis Principum fuit, quos Quietis Ministros vocavit Procopius de bello Pers. l. 2. ubi Adolium scribit Acatii filium, genere Armenium, in palatio Imperatoris fuisse ad ea quae sunt quietis minisirum: addens, quod munus Romani Silentiarium vocant: et quia Principis arcanorum essent conscii, sunt qui Auricularios item vocent. Insignes Clarissimi titulô fuisse, docet Iustinianus C. tit. de Silentiariis, Viros clarissimos sacri nostri Palatii Silentiario, circa latus nostrum militantes, de tutelis et curationibus excusari sancimus. Iidem Spectabiles, l. 30. Cod. de Inoffic. testam. ςθαυμασιώτατοι, in Coucilio Chalcedon, act. 1. vocantur. Schola devotis iimorum Silentiariorum, occurrit in l. 4. dicendo mox tit. Cod. Iustin. Eorum enim plures erant, sed 30. ordinarii, in 3. decurias divisi, quibus singulis unus praeerat Decurio, unde tit. de Silentiariis et Decurionibus in Cod. modo dicto. Hinc dignitas eorum non contemnenda, licet τȏυ χαμαιζήλων fuisse dicat Zonaras, cum et horum operâ in legationibus, et ad mandata perferenda uterentur Principes, uti passim docent Scriptores. Sed et Anastasius, antequam thronum conscenderer et Gobazes, postea Lazorum Rex factus, id muneris obiêre, ut alios omittam. Olim Eunuchos id muneris obivisse, Claudian. innuit in Eutrop. l. 1. v. 418.
———— Praefecti gemmis, vestique dabantur
Custodes, sacroque adhibere Silentia somno.
Affines hisce fuêre, quos ad Somnum appellat Curtius l. 6. c. 11. ubi ait: At ne in vicinia quidem diversorii quemquam commilitonem receptum esse, sed per dispositos, quos ad Somnum habebat, omnes procul relegatos, ne femina illa (Philotas intelligitur) murmurantium inter se silentio verius, quam sono, excitaretur. Vide Pignorium Comm. de Servis, Tit. Popmam de Operis Servorum, Codinum de Officiis Auloe constantinop. etc. Alii ab his sunt Silentiarii, memorati Hariulfo in Vita S. Angilberti c. 1. et Matthaeo Paris. A. C. 1171. videlicet, qui in Silentiis, h. e. Collationibus vel etiam consistoriis Principum considebant ac deliberabant. Silentium enim Conventum privatum, in quo dissertationes de rebus publicis agebantur, Διάλεξιν Zonarae, Conference Gallis: sed praesertim de rebus Ecclesiasticis, unde κατηχητήριος λόγος definitur Nicetae in Manuele l. 7. num. 5. dictum esse, Σιλέντιον quoque Cinnamo, constat. Vide quae ad hunc adnotavit Carol. du Fresne p. 493. ubi inter alia, Silentium et Conventum idem sonare, ex Iuliano Antecessore observat. Hinc Silentiarium, locus ubi Silentiarii stabant, primum et exterius cubiculum, quod Consistorio obversabatur, apud Landulphum Sagacem l. 16. et Anastasium in Histor. Eccl. Plura vide apud modo laudatum Auctorem in Glossar. et Dominic. Macrum in Hierolex. adde Brissonium de verb. signif. Meursium Glossar. Rittershusium ad Salvianum, Vossium in Glossar. c. 49. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Silentiarii — (lat.), 1) Stillschweigende; 2) in der römischen Kaiserzeit vornehme Hofdiener, welche daraufsahen, daß kein Geräusch im kaiserlichen Palast entstand od. ein Aufstand dahin sich erstreckte; 3) Mönche, welche sich zum Schweigen verpflichten, wie z …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Paulos Silentiarios — Paulus Silentiarius (Paulos; † vor 581) war ein byzantinischer Dichter des 6. Jahrhunderts. Durch seinen Freund, den Geschichtsschreiber und Dichter Agathias, sind einige Lebensdaten überliefert.[1] Demnach war er ein Sohn des Kyros und Enkel des …   Deutsch Wikipedia

  • Paulus Silentiarius — (Paulos; † vor 581) war ein byzantinischer Dichter des 6. Jahrhunderts. Durch seinen Freund, den Geschichtsschreiber und Dichter Agathias, sind einige Lebensdaten überliefert.[1] Demnach war er ein Sohn des Kyros und Enkel des Floros und unter… …   Deutsch Wikipedia

  • СИЛЕНЦИАРИИ — (лат., от silentium молчание). Титул заседателя в тайном совете при византийском дворе; в частных домах, слуга, род дворецкого, наблюдавший за спокойствием, тишиною в доме. Монахи, давшие обет молчания, напр., трапписты. Словарь иностранных слов …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Pattalorynchiten — Pattalorynchiten, im 4. Jahrh. die Montanisten, die, um beim Gebet streng zu schweigen (daher auch Silentiarii genannt), in Mund u. Nase eine Art Knebel nahmen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Illustris — (lat.), glänzend, berühmt, erlaucht, nach der Hofrangordnung des Diokletian und Konstantin Titel der höchsten Rangklasse, zu der die obersten Beamten (z. B. seit 415 die decuriones palatii, seit 432 auch die silentiarii) gehörten, seit Karl d. Gr …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Excubitores — Die Excubitores (griech. ἐξκουβίτορες) waren eine Eliteeinheit, die in der ausgehenden Spätantike die wichtigste Garde des oströmischen Kaisers bildete. Gegründet wurde die Truppe um 460 durch Kaiser Leo I., der damals im Begriff war, die… …   Deutsch Wikipedia

  • Franz Spitzner — (* 31. Oktober 1787 in Trebitz; † 2. Juli 1841 in Wittenberg; latinisiert: Franciscus Spitznerus, vollständiger Name: Franz Ernst Heinrich Spitzner, auch: Ernst Franz Heinrich Spitzner) war ein deutscher Altphilologe und Pädagoge.… …   Deutsch Wikipedia

  • Kuropalates — Der Kuropalat(es) (griechisch κουροπαλάτης [Kuropalates], lateinisch curopalatus, deutsch: Leiter des Palastes; von lateinisch cura palatii, deutsch: Sorge für den Palast)[1] war ein hoher byzantinischer Titel. Im Zeitraum von… …   Deutsch Wikipedia

  • BASILICA — I. BASILICA Graeca vox, sed Latini Graecos sequuti, praetoria et domos ad publicas contiones spatiosas, e magnifico opere, Basilicas itidem dicunt. Vocem Scriptores Ecclesiae a Constantini aevo, ad aedes sacras transferunt, nec solum ad maiorcs,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”